- GALLAECIA
- GALLAECIAciterioris Hispaniae regio, maxime in Occ. extensa, alias cum tit. reg. a Teucro Telamonis fil. condita, qui eo tempore, quo de Patris sui obitu factus est certior Salamine, in patriam se contulit, sed eius ingressu eum prohibuit Erisatius cognatus. Aiacis fil. cui cum Teucer resistere non poslet, mari in Hispaniam venit navesque circa locum, ubi nunc Cartagena est, subduxit. Inde solvens, fretumqueve Herculis transgressus, Hispaniae oras legit, usque dum in provinciam, quae nunc Gallaecia dicitur, appulit. In qua cum Graecis, qui cum sequebantur, pedem fixit, camqueve tunc desertam nec antea cultam, vitaequeve ob id incommodam colere coepit, fundavitqueve in ea civitatem Celtenes, quod eius linguâ Coloniam Graecorum significabat. Ibi Teucer, quamdiu superfuit, vitam egit. Gothi postea aliam Gallaeciae pariem colonis an pliarunt, cumque se Graecis iunxissent, nomina quoqueve iungentes se Gallegos Provinciam queve Gallaeciam nominarunt. Eius primus Rex fuit Garcias, fil. Ferdinandi Mag. primi Castellae regis. In hoc regno Gallaeciae 60. civitates oppidaque primatia reperiuntur Ioh. Matal Metell. Habet ab Occ. et Sept. Oceanum Atlanticum; a Mer. Portugalliam; ab Or. Asturias, et regnum Legionis. In finibus Gallaeciae, fudit Iosephum Saracenorum primcipem, Froila Alphonsi fil. A. C. 757. Vasaeus in Chr. Ordonius dein, sede ex Asturiis Legionem translatâ, Saracenos regno expulit, A. C. 923. Mariana in Hist. Postea civili dislensione Hispanis inter se collisis, regnum Legionense, et Gallaeciam Saraceni tantum non occuparunt totam, donec Almansor, LXXM. amissis victus est. A. C. 985. 993. et 998. Idem. Ex hoc regno oriundi Antonius, et Michael Galliciones, primum apud Basilienses, chartaceam artem excitârunt: Unde occasio tot tamque nobilibus Chalcographiis, quibus postmodum urbs illa prae plurimis aliis effloruit, Urstis. Hist. Basil. Incolae Gallaeci vel Callaici, vett. Morerio, comprehendentes Amphilochos Iustino, Celticos Melae et Ptol. Celtos Strab. Tamarices et Lucensios eidem Ptol. Lucentes Plin. l. 3. c. 12. memoratos. Compostella peregrinationibus ad S. Iacobum susceptis frequens, Tude Elmi vel Telmi, nautarum Patroni, pro superstitione gentis patria est: Caronium, portum ex Hispaniae optimis habet, praeter quevem 40. alii in Gallaecia numerantur: in qua et fluv. Lethe, hodie Lima, fontes habet. Vide Plin. l. 4. c. 20. Ptol. l. 2. Strab. l. 3. p. 152. et 162. Boterum Rel. Hisp. Cluv. Merulam, etc.Urbes Gallaeciae.Auria Orense. Baiona Baione. Coronium Corunna. Compostella et Compostellum S. Iago seu, et melius, Compostella. Flavium Brigantium Betanzos. Isia Flavia Padron. Lucus Lugo. Mindon Mondonnedo. Tude Tuy.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.